JESUS ARMY
JESUS CENTRES
MULTIPLY NETWORK
CHRISTIAN COMMUNITY
FACEBOOK
FLICKR PHOTOS
FOLLOW ON TWITTER
THE MJA BLOG
JESUS ARMY MULTILINGUAL ONLINE BIBLE
Latin Vulgate

Choose a Bible
Select book or range
Type your search text here

Ignore case
Highlight
Exact phrase Ignore Word Order Any words
Chapter

Latin Vulgate, I Timotheum 3 (1 Timothy 3)

1   fidelis sermo si quis episcopatum desiderat bonum opus desiderat

2   oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse unius uxoris virum sobrium prudentem ornatum hospitalem doctorem

3   non vinolentum non percussorem sed modestum non litigiosum non cupidum

4   suae domui bene praepositum filios habentem subditos cum omni castitate

5   si quis autem domui suae praeesse nescit quomodo ecclesiae Dei diligentiam habebit

6   non neophytum ne in superbia elatus in iudicium incidat diaboli

7   oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli

8   diaconos similiter pudicos non bilingues non multo vino deditos non turpe lucrum sectantes

9   habentes mysterium fidei in conscientia pura

10  et hii autem probentur primum et sic ministrent nullum crimen habentes

11  mulieres similiter pudicas non detrahentes sobrias fideles in omnibus

12  diacones sint unius uxoris viri qui filiis suis bene praesunt et suis domibus

13  qui enim bene ministraverint gradum sibi bonum adquirent et multam fiduciam in fide quae est in Christo Iesu

14  haec tibi scribo sperans venire ad te cito

15  si autem tardavero ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari quae est ecclesia Dei vivi columna et firmamentum veritatis

16  et manifeste magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne iustificatum est in spiritu apparuit angelis praedicatum est gentibus creditum est in mundo adsumptum est in gloria


I Timotheum 2
   (1 Timothy 2)  
 Choose Book & Chapter    I Timotheum 4
(1 Timothy 4)   

The Latin Vulgate was translated by Jerome (c. 347-420), who began his work in 382. In 386 he moved to Bethlehem and worked on the Old Testament. He began using the Greek LXX, but quickly decided to work directly from the Hebrew. In 405 the Old Testament, as well as the rest of the New Testament was completed. Due to older Latin texts in circulation, Jerome's work was not widely popular until the ninth century. The influence of Jerome's Bible was quite extensive, and versions such as the Douay-Rheims were direct translations from the Vulgate.

Latin Vulgate, (AD 405). Public Domain.


Licensed to Jesus Army. All Rights reserved. (Script Ver 2.0.2)
© 2002-2012. Powered by BibleDatabase with enhancements from the Jesus Army